西塞罗-反喀提林演讲-第三篇-中译原文对照 (试发表)

非文学 译作
Young Cicero Reading.
Young Cicero Reading.
第三次演讲 [1] Rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum bona, fortunas, coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissumi imperii, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum inmortalium summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis conservatam ac restitutam videtis. 你们看到,罗马公民们,我们的共和国,还有你们所有人的生命、利益、财富、妻子以及你们的孩子还有建在这最光荣的国度上的家园、这最富饶美丽的城市,在这一天因为永生的众神对你们的至爱,因我的工作、计策和所承担的危险被从剑与火的威胁中,也几乎从命运的咽喉里抢救出来了、保护起来了、复苏过来了。 [2] Et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ii dies, quibus conservamur, quam illi, quibus nascimur, quod salutis certa laetitia est, nascendi incerta condicio, et quod sine sensu nascimur, cum voluptate servamur, profecto, quoniam illum, qui hanc urbem condidit, ad deos inmortalis benivolentia famaque sustulimus, esse apud vos posterosque vestros in honore debebit is, qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit. 如果对于我们来说,被拯救的这些天并不比我们生下来的那些天的快乐和辉煌要少——因为一个人的得救肯定会带来一种庆幸,但是降生是否值得庆幸却是不确定的,而且我们生下来的时候其实是没有感觉的,各种快乐陪伴我们长大,当然,只要我们胸中升起对不死众神的感恩与赞美,与这座城市的建造者一样,那保卫这座被建设并壮大的城市之人值得在你们和后代中获得同等的荣誉。 Nam toti urbi, templis, delubris, tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus, idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus mucronesque eorum a iugulis vestris deiecimus. 我们扑灭了那几乎已经在整座城中、在神庙里、在祭坛下、在房舍间以及在城墙边燃起并蔓延开的大火,我们也斩断了指向共和国的剑、挡住了他们指向你们咽喉的剑锋。 [3] Quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt per me, vobis iam exponam breviter, Quirites, ut, et quanta et quam manifesta et qua ratione investigata et comprehensa sint, vos, qui et ignoratis et expectatis, scire possitis. 当这些事情在元老院中因我而显明无疑、尽人皆知、水落石出时,我现在简短地向你们说明,罗马公民们,这样你们当中不知内情以及焦急等待结果的人就能明白他们【正在谋划的事情】多么重大、多么明白无误、以及如何被调查与抓获。 Principio ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum sceleris sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces Romae reliquisset, semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis insidiis salvi esse possemus. 首先,Catilina就在几天前逃出了这座城市,当他把他罪行的帮凶与这不义之战的最激进的首领留在罗马,我就警惕并提防着,罗马公民们啊,我们是怎么在这么大规模这么隐秘的阴谋中保全自己的啊。 Nam tum, cum ex urbe Catilinam eiciebam (non enim iam vereor huius verbi invidiam, cum illa magis sit timenda, quod vivus exierit), sed tum, cum illum exterminari volebam, aut reliquam coniuratorum manum simul exituram aut eos, qui restitissent, infirmos sine illo ac debiles fore putabam. 而后,我把Catilina赶出了这座城市(其实我不担心这种表达所招来的怨恨,因为我更应该害怕的是他活着离开了这座城市),但是之后,我希望他被放逐的时候,我当时认为他那些残余的叛党会跟他一起离开,而那些留下的没了他会削弱、会变得不牢固。 [4] Atque ego ut vidi, quos maximo furore et scelere esse inflammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnes dies noctesque consumpsi, ut, quid agerent, quid molirentur, sentirem ac viderem, ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem, ut tum demum animis saluti vestrae provideretis, cum oculis maleficium ipsum videretis. 我看到那些因极度的疯癫与罪恶丧心病狂的人就留在罗马在我们中间,因为他们不可思议的穷凶极恶,我的演讲在你们耳中的造成的震撼力不够,所以我用尽了这些日日夜夜去探查、去了解他们做的事和策划的阴谋,好在我了解事实真相之后,让你们亲眼见到这些恶行,这样你们就会全身心地为你们的安全做好防备了。 Itaque, ut comperi legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a P. Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos civis eodemque itinere cum litteris mandatisque ad Catilinam esse missos, comitemque iis adiunctum esse T. Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi, ut, quod erat difficillimum, quodque ego semper optabam ab dis inmortalibus, ut tota res non solum a me, sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprehenderetur. 所以,我发现Allobroges的大使为了挑起山外边的战争和Gallic地区的骚乱而接受P. Lentulus的贿赂,而且他们被派到Gallic他们自己的人民那去时也给Catilina送去信件与报告,而当时T. Vulturcium也作为同伴加入到他们的路途中,他也有带给Catilina的信,这时我知道我得到了一个最好最难得的机会,我总是向永生的众神祈求这样的机会,好让整件事情不仅对我也对元老院和你们都呈现出真相。 [5] Itaque hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me vocavi, rem exposui, quid fieri placeret, ostendi. 所以,昨天我召来L. Flaccus和C. Pomptinus两位地方官,他们是共和国最勇敢最受爱戴的人,我向他们说明了这件事,并告诉他们我希望的结果。 Illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertito fuerunt, ut Tiberis inter eos et pons interesset. 然而他们,带着对共和国全部的高贵与深切的悲悯,没有拒绝甚至没有任何迟疑就接受了这件工作,到傍晚时,他们秘密到达了Mulvium桥,当时他们在临近的房舍中分为两部分,由台伯河分开。 Eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos fortis viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina complures delectos adulescentes, quorum opera utor adsidue in rei publicae praesidio, cum gladiis miseram. Interim tertia fere vigilia exacta cum iam pontem Mulvium magno comitatu legati Allobrogum ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus; educuntur et ab illis gladii et a nostris. Res praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris. 而他们没有任何疑虑率领许多勇敢的人和我从Reatina辖区挑选的许多年轻人到了那个地方——Reatina不断提供给共和国武装援助,好像一个卫士。与此同时,在第三夜岗结束的时候,Allobroges的大使带着一大批随员与Vulturcius一起要过Mulvium桥的时候,一次对他们的突袭开始了,我们的人和他们都拔出了剑。只有两位地方官明白事情的原委,而其他人并不之情。 Tum interventu Pomptini atque Flacci pugna, quae erat commissa, sedatur. Litterae, quaecumque erant in eo comitatu, integris signis praetoribus traduntur ipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur. 而后在Pomptinus和flaccus的干预下,刚开始的冲突停息下来。天亮之时,这伙人和他们身上带着的所有送给地方官的信件都还原封未动就被我扣留了。 Atque horum omnium scelerum inprobissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me nihildum suspicantem vocavi; deinde item accersitus est L. Statilius et post eum C. Cethegus; tardissime autem Lentulus venit, credo quod in litteris dandis praeter consuetudinem proxima nocte vigilarat. 我立即召来了筹划所有这些罪行的邪恶之人Cimbrum gabinium,他还没有任何猜疑【就来了】,然后来的是L. Statilius,在他之后是C. Cethegus,然而最慢的是Lentulus,我觉得肯定是因为他花了一整晚来写那些信——虽然整夜忙碌不是他的风格。 [6] Cum summis et clarissimis huius civitatis viris, qui audita re frequentes ad me mane convenerant, litteras a me prius aperiri quam ad senatum deferri placeret, ne, si nihil esset inventum, temere a me tantus tumultus iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum, ut de periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem. 当那些这座城市中地位最高最明智的公民听说了这件事之后,他们大清早就集合起来找到我,希望我在向元老院公布之前就将这些信公诸于众,因为如果调查没有结果,我看上去就是盲目地在城市里掀起了这么大一场波澜,我对他们说我不会让公众承担危险而将这些报告给公民大会。 Etenim, Quirites, si ea, quae erant ad me delata, reperta non essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae periculis esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. Senatum frequentem celeriter, ut vidistis, coegi. 罗马公民们,万一要是这些报告给我的事情并没有在他们身上找到证据,我仍然认为在共和国的危急关头不应该担心草木皆兵,所以如你们所见,我迅速地召集了众参议员。 [7] Atque interea statim admonitu Allobrogum C. Sulpicium praetorem, fortem virum, misi, qui ex aedibus Cethegi, si quid telorum esset, efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum extulit. 然后在Allobroges人的建议下,我立即派了勇敢的执法官C. Sulpicius从Cethegus的家里搜来一切能找到的武器。他的确从那里带出了数量巨大的匕首和剑。 Introduxi Volturcium sine Gallis; fidem publicam iussu senatus dedi; hortatus sum, ut ea, quae sciret sine timore indicaret. 没有Gallic人在场的情况下我带来了Vulturcius,在元老院的命令下,以公众的名义保证他的安全,使他不必害怕,毫无保留地说出他的全部所知。 Tum ille dixit, cum vix se ex magno timore recreasset, a P. Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras, ut servorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id autem eo consilio, ut, cum urbem ex omnibus partibus, quem ad modum discriptum distributumque erat, incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset ille, qui et fugientis exciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret. 于是,在从巨大的恐慌中艰难地恢复过来之后,他说他身上带着P. Lentulus给Catilina的信件和报告,让他使用奴隶作为武装并尽快和Lentulus攻打城市的军队会合,这样当他按计划在城市四周放起大火并大规模地屠杀了公民之后,Catilina既可以切断幸存者逃亡的路又可以立即和他一起在城市中称王。 [8] Introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras ab Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem data esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a L. Cassio esse praescriptum, ut equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestres sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum Cornelium, ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset necesse; Cinnam ante se et Sullam fuisse. 当Gallic人来了的时候,他们说他们宣了誓把Lentulus、Cethegus和Statilius的信带回给他们的国家,而且这三个人和L. Cassius命令他们尽快派骑兵到意大利而不要步兵。根据女预言家和占卜者所说,Lentulus还肯定自己是命中注定会统治这座城市的Cornelius的第三代传人,在他之前的是Cinna和Sulla。 Eundemque dixisse fatalem hunc annum esse ad interitum huius urbis atque imperii, qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem vicesimus. 他还说,今年就是这座城市和这个民主政权命定的毁灭之年,贞女被检验纯洁之后的第十年,主神殿被烧毁之后的第二十年。 [9] Hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt, quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum videretur. 他们还说在Cethegus和其他人之间存有分歧,因为Lentulus和其他人认为屠杀民众和火烧城市应该在农神节那天,而Cethegus认为这太久了。 Ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus, quae a quoque dicebantur datae. Primo ostendimus Cethego; signum cognovit. Nos linum incidimus, legimus. Erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese, quae eorum legatis confirmasset, facturum esse; orare ut item illi facerent, quae sibi eorum legati recepissent. 罗马公民们啊,不必等太久,我们已经令人把每个人写的信都公布出来了。开始时,我向Cethegus出示他自己的封印,他认出来这是他的。我们打开了信,朗读了其内容。这就是他亲手写的,里面说他会为了Allobroges的元老院和人民做他向大使们保证过的事,而且他祈求他们实现大使们对他应下的事。 Tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis, quae apud ipsum erant deprehensa, respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia repente conticuit. Introductus est Statilius; cognovit et signum et manum suam. Recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam; confessus est. Cethegus【在朗读他的信】之前先为那些在他的房中发现剑和匕首辩解说他早有收藏精良武器的爱好,而阅读他的信立时就让他哑口无言了、他感到腿软、惭愧。Statilius被带进来之后也承认了他的封印和笔迹,基本上和刚才一样,在读了他的信、把他的言语公开后,他承认了。 Tum ostendi tabellas Lentulo et quaesivi, cognosceretne signum. Adnuit. 'Est vero', inquam, 'notum quidem signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et cives suos; quae quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit.' 然后,我向Lentulus展示了他的信并问他认识不认识那封印,我说:“这是个著名的封印,上面是你祖父——一个非常杰出的人——的肖像,他热爱他的祖国和人民,甚至你的沉默都会让人想起你的众多罪恶。 [10] Leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque litterae. Si quid de his rebus dicere vellet, feci potestatem. Atque ille primo quidem negavit; post autem aliquanto, toto iam indicio eito atque edito, surrexit; quaesivit a Gallis, quid sibi esset cum iis, quam ob rem domum suam venissent, itemque a Volturcio. 同样地,那些给Allobroges元老院和人民的信被朗读出来。如果他想说什么的话,我允许他说。他刚开始不说话,过了一会,当整个事件都明白无疑、并得出结论的时候,他站起来问Gallic人他都为他们做了什么,他们为什么会来这里,同样也这么问了Vulturcium人。 Qui cum illi breviter constanterque respondissent, per quem ad eum quotiensque venissent, quaesissentque ab eo, nihilne secum esset de fatis Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens, quanta conscientiae vis esset, ostendit. 在简短并镇定地回答了他们是通过谁、多久和他接头一次之后,他们问他到底是不是说过有关预言提到他的命运的事,这时,良心的力量在这个穷凶极恶丧心病狂之人展示出来。 Nam, cum id posset infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est. Ita eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio, qua semper valuit, sed etiam propter vim sceleris manifesti atque deprehensi inpudentia, qua superabat omnis, inprobitasque defecit. 因为尽管他很可能继续狡辩,但是忽然出乎所有人的预料,他承认了。不仅他具有天赋而且勤于练习的强项修辞术,还有他那昭彰的邪恶的力量以及被证明出乎其类的无耻都没有作用了。 [11] Volturcius vero subito litteras proferri atque aperiri iubet, quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat Atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognovit. 然而Vulturcius忽然要求出示并公开那些他说是Lentulus写给Catilina的信,为此,Lentulus感到巨大的恐慌但他认识自己的笔迹和封印。 Erant autem sine nomine, sed ita: 'Quis sim, scies ex eo, quem ad te misi. Cura, ut vir sis, et cogita, quem in locum sis progressus. Vide, ecquid tibi iam sit necesse, et cura, ut omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.' Gabinius deinde introductus cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex iis, quae Galli insimulabant, negavit. 然而那封信并未署名,但却是这样说的:“我是什么人,你会通过我派到你那的人得知,你要谨慎做人,要多加思量自己行事的进程,要明白你还亟需什么,要想方设法把所有人的帮助都利用起来,甚至是那些下层卑贱之人的。”然后Gabinius被带了进来,他一开始粗鲁地回答【对他的讯问】,但最终没有否认任何Gallic人所陈述的事。 [12] Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, voltus, taciturnitas. Sic enim ob stupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant, ut non iam ab aliis indicari, sed indicare se ipsi viderentur. 罗马公民们,对我来说,不仅那些信、封印、笔迹、还有每个人的供状是非常确凿的犯罪表象和证据,还有他们的面色、眼神、表情和沉默也是。他们是如此地震惊以至于只是一直盯着地面,有时他们会偷偷地互相瞥一下,但这其实不是在揭发其他人而正是揭发了他们自己。 [13] Indiciis eitis atque editis, Quirites, senatum consului, de summa re publica quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus. Et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit, exponam. 证据已经被公诸于众了,罗马公民们,我问元老院为了共和国的最高利益应该怎么做。这些领导者们做出了锐利而无畏的裁定,而且并无任何分歧就由元老院实施了。由于这裁定还没有具体记录,所以我通过我的记忆向你们,罗马公民们,通告元老院的决定。 [14] Primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata. Deinde L. Flaccus et C. Pomptinus praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac iure laudantur. 首先,因为我的勇敢、计策以及警觉将共和国从巨大的危险中解救出来,元老院用最热诚的话语向我表示感谢。其次,执法官L. Flaccus和C. Pomptinus因为他们勇敢而忠诚表现而获得了应得的恰当的赞扬。 [15] Atque etiam viro forti, collegae meo, laus inpertitur, quod eos, qui huius coniurationis participes fuissent, a suis et a rei publicae consiliis removisset. 还有我那个勇敢的同事也获得了称赞,因为他使参与阴谋的人的无法对共和国实施恶行。 Atque ita censuerunt, ut P. Lentulus, cum se praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius, qui omnes praesentes erant, in custodiam traderentur; atque idem hoc decretum est in L. Cassium, qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat, in M. Ceparium, cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in P. Furium, qui est ex iis colonis, quos Faesulas L. Sulla deduxit, in Q. Annium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione versatus, in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. 然后他们投票决定免除P. Lentulus的执法官职务并将他软禁,同样地,C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius等全部在场的都被收监,同样的命令也针对要求负责烧毁城市的L. Cassius,针对被分到Apulia来煽动牧民的M. Ceparius,针对来自那些L. Sulla领到Faesula的侨民中的P. Furius,针对总是和这个Furius混在一起勾结Allobroges人的Q. Annius. Chilo,针对一开始带高卢人去会见Gabinius的自由民P. Umbrenum。 Atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium novem hominum perditissimorum poena re publica conservata reliquorum mentes sanari posse arbitraretur. 罗马公民们,元老院对如此大规模的叛乱、如此众多的国家公敌展示出了慈悲,它认为对九个罪大恶极者的惩治就能拯救共和国,而剩下的叛徒还可能改邪归正。 Atque etiam supplicatio dis inmortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta est quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta verbis est, 'quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello liberassem. ' 还有一个感恩的献祭活动已经在我的名义下发起了,是为了偿谢永生众神的援助,也因为这是这座城市建立之后第一次给一个公民如此之高的荣誉,在法令中这样写:“因为我使城市免遭焚毁、公民免遭杀戮、意大利免于战争。” Quae supplicatio si cum ceteris supplicationibus conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta, haec una conservata re publica constituta est. Atque illud, quod faciundum primum fuit, factum atque transactum est. 如果将这次献祭和其他献祭活动相比,区别在于举办其余的都是为了已经成功的事,而这次是为了包围我们的共和国。那是首先要做的,而且已经实施并完成了。 Nam P. Lentulus, quamquam patefactis indiciis, confessionibus suis, iudicio senatus non modo praetoris ius, verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut, quae religio C. Mario, clarissimo viro, non fuerat, quo minus C. Glauciam, de quo nihil nominatim erat decretum, praetorem occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo puniendo liberaremur. 尽管P. Lentulus因为确凿的证据、他自己的供认和元老院的判决,不仅失去了执法官的权利,更被剥夺了作为公民的权利,然而还他算是辞去公职的,这样,我们就不用杰出的C. Mario处死C. Glaucia,虽然杰出的C. Mario没有渎神,而只要处死作为个人的P. Lentulus就够了。 [16] Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existumare debetis omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis periculis concidisse. 罗马公民们,既然现在你们已经抓获并扣押了这凶险无比、邪恶无比的战争的魁首,你们应该明白Catilina已经失去了他所有用来威胁我们城市的资源、希望与援助。 Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse P. Lentuli somnum nec L. Cassi adipes nec C. Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. 因为当我驱逐他的时候,我已经设想到了,罗马公民们,只要Catilina被逐,我没有理由害怕Lentulus的困倦、L. Cassi的臃肿或是C. Cethgus疯狂的鲁莽。 Ille erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu, dum urbis moenibus continebatur. Omnia norat, omnium aditus tenebat; appellare, temptare, sollicitare poterat, audebat. 只有他是这些人中最让人担心的,但是当然,只要他还在这城墙内。他什么都知道,他可以支使所有人,他也敢于、并有能力引诱、怂恿、勾结所有人。 Erat ei consilium ad facinus aptum, consilio autem neque manus neque lingua deerat. Iam ad certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos habebat. Neque vero, cum aliquid mandarat, confectum putabat; nihil erat, quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret; frigus, sitim, famem ferre poterat. 他有适合从事犯罪活动的聪敏,而双手和言语也不会让他失望。他挑选并组织了特定的人来执行特定的任务,而且当他分配了任务之后,他并不认为行动已经完成,没有他不亲自处理、关注、彻夜守望并付出艰辛努力的,他能忍受酷寒与饥渴。 [17] Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem (dicam id, quod sentio, Quirites), non facile hanc tantam molem mali a cervicibus vestris depulissem. 除非我把一个这么厉害、这么胆大、准备这么充分、这么狡诈、这么努力地实施犯罪、这么勤于作恶的人从密谋作乱驱逐到外面进行公开武装战争(罗马公民们,我如实说出我的想法),我不能很轻易地就把这个沉重的邪恶包袱从你们的脖颈上取下。 Non ille nobis Saturnalia constituisset neque tanto ante exitii ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque commisisset, ut signum, ut litterae suae testes manifesti sceleris deprehenderentur. Quae nunc illo absente sic gesta sunt, ut nullum in privata domo furtum umquam sit tam palam inventum, quam haec tanta in re publica coniuratio manifesto inventa atque deprehensa est. 他不会选定农神节对我们进行屠杀,也不会在这命运与毁灭之日以前的这么长时间内威胁共和国或准备施行【屠杀】,因为他的封印和信件这些确凿的罪证被掌握了。从来没有一个潜入住宅而被抓到的窃贼,像这个叛变共和国的阴谋这样明显地暴露出来并被掌握,这就发生在他逃离罗马之后。 Quodsi Catilina in urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eius consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut levissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam, cum ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus. 但如果Catilina在这座城中留到现在,我就会探察并阻碍他的全部计划,至少应该说,我们必须得和他战斗。因为只要这个敌人还在城里,我们就绝不可能这么平安、这么轻松、这么安静地将共和国从这么大的危难解救出来。 [18] Quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me administrata, ut deorum inmortalium nutu atque consilio et gesta et provisa esse videantur. Idque cum coniectura consequi possumus, quod vix videtur humani consilii tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum vero ita praesentes his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt, ut eos paene oculis videre possemus. 罗马公民们,尽管全部这些事情都这样被我解决了,但是这明显是神的意志和计划来成全和实施的。不仅因为以人类的智慧很难掌控这么重大的事务,我们就能猜到这一点,而且因为当时它们这么及时地为我们带来支援和帮助,以至于我们几乎都可以用眼睛看见他们了。 Nam ut illa omittam, visas nocturno tempore ab occidente faces ardoremque caeli, ut fulminum iactus, ut terrae motus relinquam, ut omittam cetera, quae tam multa nobis consulibus facta sunt, ut haec, quae nunc fiunt, canere di inmortales viderentur, hoc certe, quod sum dicturus, neque praetermittendum neque relinquendum est. 我们暂且不说这些:夜间时分,日落的西方传来火把的闪光、烈焰直冲天际,也可忽略雷霆砸下、大地摇动,还可不说剩下的那些,这种事在我们的执政时期发生得这么多就好像不死的众神在警告我们最近发生的事,因为我将要说的既不能被忽略也不能被遗漏。 [19] Nam profecto memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus complures in Capitolio res de caelo esse percussas, cum et simulacra deorum depulsa sunt et statuae veterum hominum deiectae et legum aera liquefacta et tactus etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus, quem inauratum in Capitolio parvum atque lactantem uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis. 你们肯定还记得在Cotta和Torquatus任执政官的时候主神殿的几根柱子被雷劈倒的事,当众神的形象被击倒、先人的塑像被摧毁的时候,当写着法律的金光被磨灭时,甚至那建起罗马的 Romulus的镀金塑像也被毁了,你们还记得那里的小Romulus正紧抓着母狼的乳头吸取奶汁。 Quo quidem tempore cum haruspices ex tota Etruria convenissent, caedes atque incendia et legum interitum et bellum civile ac domesticum et totius urbis atque imperii occasum adpropinquare dixerunt, nisi di inmortales omni ratione placati suo numine prope fata ipsa flexissent. 当时占卜僧人们从Etruria的各地到来,他们说屠杀、大火和法律的失效以及国中的内战还有整个城市和罗马的沦陷即将到来,除非想方设法让众神满意,这样他们就可能通过神的意志会把命运转过来。 [20] Itaque illorum responsis tum et ludi per decem dies facti sunt, neque res ulla, quae ad placandos deos pertineret, praetermissa est. 所以根据他们的答案,举行了十天的竞技比赛,任何可能让诸神满意的事情都没有被遗漏。 Idemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in excelso conlocare et contra, atque antea fuerat, ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud signum, quod videtis, solis ortum et forum curiamque conspiceret, fore ut ea consilia, quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperii, inlustrarentur, ut a senatu populoque Romano perspici possent. 而他们也命令我们应该为Jupiter造一尊更大的神像并安放在高处,而且和以前不一样的是,把它转向朝东。他们说,如果你们看到那神像望着太阳的初升以及广场和元老院,希望那些将要秘密形成的威胁城市及国家安全的阴谋会被曝光,好让罗马的元老院的人民能看到。 Atque illud signum collocandum consules illi locaverunt; sed tanta fuit operis tarditas, ut neque superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum diem collocaretur. 于是两位执政官下令立起这座雕像,但是工程被严重拖延,以至于前任执政官和我们都没有在今日之前完工。 [21] Hic quis potest esse, Quirites, tam aversus a vero, tam praeceps, tam mente captus, qui neget haec omnia, quae videmus, praecipueque hanc urbem deorum inmortalium nutu ac potestate administrari? 罗马公民们,这里还能有人如此顽固、如此刚愎自用、如此麻木无情还会否认这些我们已经看到的一切,尤其是这座城市已经被永生众神的意志与力量接管了。 Etenim, cum esset ita responsum, caedes, incendia, interitum rei publieae comparari, et ea per cives, quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus, verum etiam suscepta esse sensistis. 而且的确,当我们给出这个结论,那些堕落的公民对共和国的屠杀、焚烧和毁灭已经准备好,有些人因这罪恶感到不可思议,这罪恶不仅被邪恶的公民们思忖过,而且也已经被开始实施了。 Illud vero nonne ita praesens est, ut nutu Iovis optimi maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? 就在今天早上我命令把叛徒和告发者都带过广场来到Concordia广场的那个时刻,刚好雕像立起来了,这难道不是及时得就像Jupiter的意志和最高的善成全的一样? Quo collocato atque ad vos senatumque converso omnia [et senatus et vos], quae erant contra salutem omnium cogitata, inlustrata et patefacta vidistis. 它被树立起来,看着你们和元老院,[而元老院和你们]看到了威胁全体安全的阴谋。 [22] Quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni, qui non solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignes inferre conati. 这样,那些人应该遭到更大的憎恨和惩罚,他们不仅企图用残酷罪恶的火焚烧你们的家园和房舍,甚至还要烧毁众神的庙宇和圣坛。 Quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus; ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit. 如果我说是我自己抵抗了这些人,那我就是过份邀功,不能被忍受,是他,那Jupiter抵抗的,是他的意志让主神殿、这些庙宇、整座城市和你们所有人得救。 Dis ego inmortalibus ducibus hanc mentem, Quirites, voluntatemque suscepi atque ad haec tanta indicia perveni. 罗马公民们,是永生的众神的指引让我获得了这理智和决心来掌握这么确凿的证据。 Iam vero illa Allobrogum sollicitatio, iam ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque litterae numquam essent profecto, nisi ab dis inmortalibus huic tantae audaciae consilium esset ereptum. 当然,如果我从永生的众神那里获得了有关所有这些狂妄举动的意见,Lentulus和剩下那些全民公敌就永远不会[勾结Allobroges人]交付陌生人和异邦人这么疯狂的计划或送出这样的信了。 Quid vero? ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere et posse et non nolle videatur, spem imperii ac rerum maxumarum ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent vestramque salutem suis opibus anteponerent, id non divinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non pugnando, sed tacendo superare potuerint? 但是怎样?来自与我们很少保持和平的地区的高卢人看来是仅有的并非不愿而且可能对罗马开战的民族,他们无视了这些贵族白送给他们的成为帝国并获得巨大成功的美梦,而且把你们的安全置于他们的势力【扩张】之前,尤其是他们不必向我们进攻而只要保持缄默就能打垮我们时,你们难道不觉得这是神意的成全? [23] Quamobrem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. 为此,罗马公民们,既然元老院已经下令在所有的圣坛献祭,那么就在那些天和你们的妻儿一起庆祝吧。 Nam multi saepe honores dis inmortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam. 尽管我们过去总是将应得的荣耀恰当献给永生的众神,但肯定这次的献祭最为恰当。 Erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu [erepti]; sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione togati me uno togato duce et imperatore vicistis. 因为你们是从一场最残酷最悲哀的灾难中解救了出来,没有杀戮、没有流血、没有军队、没有与你们的同胞搏斗,只有我这个穿着长袍的将军和统帅就获得了胜利。 [24] Etenim recordamini, Quirites, omnis civiles dissensiones, non solum eas, quas audistis, sed eas, quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. 要记住所有的内部纠纷,罗马公民们,不仅是这些疯狂的叛乱,还有那些你们自己记忆中的和亲眼看到的。 L. Sulla P. Sulpicium oppressit [eiecit ex urbe]; C. Marium, custodem huius urbis, multosque fortis viros partim eiecit ex civitate, partim interemit. L. Sulla镇压了P. Sulpicius[将他逐出城去],以及C. Marius,城市的守卫,更驱逐了一些勇敢的人,杀死了另外一些。 Cn. Octavius consul armis expulit ex urbe collegam; omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. Superavit postea Cinna cum Mario; tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis extincta sunt. 执政官Cn. Octavius用武力将他的同事逐出城市,当时就在这里,公民们尸积如山血流成河。在那之后,Cinna和Marius占了上风,而后,最优秀的人们遭到屠杀,这座城市的灵魂之火熄灭了。 Ultus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla; ne dici quidem opus est, quanta deminutione civium et quanta calamitate rei publicae. 后来,Sulla对他们的这场胜利进行了残酷的复仇,不用说这对公民造成了多大的伤害、对共和国造成了多大的破坏。 Dissensit M. Lepidus a clarissimo et fortissimo viro, Q. Catulo; attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam ceterorum. M. Lepidus与最杰出勇敢的Q. Cato意见不合,对他的死,共和国没有比对其他人的死感到更为哀痛。 [25] Atque illae tamen omnes dissensiones erant eiusmodi [Quirites], quae non ad delendam, sed ad commutandam rem publicam pertinerent. 然而那些纷争,[罗马公民们啊]并不会毁灭城市而只会给城邦带来一些改变。 Non illi nullam esse rem publicam, sed in ea, quae esset, se esse principes, neque hanc urbem conflagrare, sed se in hac urbe florere voluerunt. 那些人并不是不希望共和国继续存在,而只是希望他们来做首领,也并不是要烧毁这城市,而只是想在这城市中兴旺发达。 Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei publicae quaesivit, eiusmodi fuerunt, ut non reconciliatione concordiae, sed internecione civium diiudicatae sint. 然而那些纷争都不是以共和国的毁灭为目的,这种【纷争】不能由和平手段达成和解,而只能通过公民间的自相残杀来解决。 In hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta, ut omnes, qui salva urbe salvi esse possent, in hostium numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut salvi omnes conservaremini, et, cum hostes vestri tantum civium superfuturum putassent, quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis, quantum flamma obire non potuisset, et urbem et civis integros incolumesque servavi. 然而只有在这一场人们记忆中最大规模最为残酷的战争中——这样的战争连异邦人都从来没有对他们自己的族人发动过——在这场由Lentulus、Catilina、Cethegus、Cassius掀起的战争中,他们立下了这样的法令,那就是每个人,只要他能安全地【生活】在城里,就被算作敌人,我解决了这件事,罗马公民们,使你们得以全部被保全,而且尽管你们的敌人认为公民多得使他们无限制的屠戮必须停止,城市大得使无法为烈火所焚毁殆尽,然而我包护了城市和公民们,使之毫发无损、安然无恙。 [26] Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo praeterquam huius diei memoriam sempiternam. 这个任务完成的意义如此重大,罗马公民们,我不会向你们要求对美德的回报、荣荣誉的奖章、为赞颂而树立的纪念碑更甚于对这些日子永远的记忆。 In animis ego vestris omnes triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi et collocari volo. 我希望我所有的赞歌、荣耀、口碑、和颂扬都被你们的心铭记与保存。 Nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique eiusmodi, quod etiam minus digni ad sequi possint. 沉默和寂静不能让我高兴,这样的事情不能,甚至对那些功勋不那么卓著的人也不能。 Memoria vestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inveterascent et corroborabuntur; eandemque diem intellego, quam spero aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulatus mei, unoque tempore in hac re publica duos civis extitisse quorum alter finis vestri imperii non terrae, sed caeli regionibus terminaret, alter eiusdem imperii domicilium sedesque servaret. 罗马公民们,我们的事迹应该在你们的记忆中被珍重,在你们的舆论中被传扬,在你们著述的纪念碑里定为传统并生根,我相信、我希望这一天将永载史册,既弘扬了城市的安全也记住了我的执政,这个共和国里当时两个公民中其中有一个不是靠土地范围、而是靠天上的区域来界定你们国家的领土,而另一个保卫了这个国家的房舍与家园。 [27] Sed quoniam earum rerum, quas ego gessi, non eadem est fortuna atque condicio quae illorum, qui externa bella gesserunt, quod mihi cum iis vivendum est, quos vici ac subegi, illi hostes aut interfectos aut oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint, providere. 但是因为我完成的这功勋的机会与形势和那些进行对外战争的人不一样,因为我要和那些我战胜和征服的人生活在一处,而那些人会把他们的敌人杀死或毁灭,罗马公民们,你们要看清,如果他们的这种行为对别人有好处,我的这种行为也从来不会对我造成损失。 Mentes enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent, ego providi, ne mihi noceant, vestrum est providere. Quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest. Magnum enim est in bonis praesidium, quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re publica dignitas, quae me semper tacita defendet, magna vis conscientiae, quam qui neglegunt, cum me violare volent, se ipsi indicabunt. 因为那些狂人的恶毒与罪恶的伎俩无法伤及你们,是由我提防着,为了不伤及我,你们也应该提防,罗马公民们,尽管他们不能对我造成任何伤害。因为所有的好人都有强大的守护神,它已经永久地被我留住了,共和国中崇高的权威总是无声地保护着我,还有良心的强大力量,那些忽视他的人在想要作恶的时候就会伤及他们自己。 [28] Est enim in nobis is animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus, sed etiam omnis in probos ultro semper lacessamus. 罗马公民们,我们还有这样的天性,就是不仅不会向任何人的胆大妄为低头,还会攻击那些不善良的人。 Quodsi omnis impetus domesticorum hostium depulsus a vobis se in me unum converterit, vobis erit videndum, Quirites, qua condicione posthac eos esse velitis, qui se pro salute vestra obtulerint invidiae periculisque omnibus; mihi quidem ipsi quid est quod iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore vestro neque in gloria virtutis quicquam videam altius, quo mihi lubeat ascendere? 但如果国家公敌的全部暴行都从你们身上撤走,只转到我一个人身上的话,罗马公民们,要明白你们到底希望这些的人今后变成什么样,他们把所有的不满和险恶全发泄在你们的安全上,至于我自己,我还能求得人生中何样的乐趣呢,尤其是当【我已经获得了】你们的赞扬和美德的荣誉了,我还有什么样的巅峰可以攀爬呢? [29] Illud perficiam profecto, Quirites, ut ea, quae gessi in consulatu, privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam. 罗马公民们,作为个人,我当然会强化并巩固我在执政时期的成就,这样,如果我在保卫共和国的时候招来的憎恨会打击那些很我的人,加强我的荣誉。 Denique ita me in re publica tractabo, ut meminerim semper, quae gesserim, curemque, ut ea virtute, non casu gesta esse videantur. 最后,我在共和国中的行动总是会为了记住我做过的事,我也会使这些成就看上去就是通过美德完成而不是凭运气。 Vos, Quirites, quoniam iam est nox, venerati Iovem illum, custodem huius urbis ac vestrum, in vestra tecta discedite et ea, quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte custodiis vigiliisque defendite. 现在已经是晚上了,罗马公民们,祭拜这座城市和你们的守护神Jupiter吧,回家去吧,尽管危机已经解除,但还是向昨晚一样设好卫兵和夜岗防守你们的房舍吧。 Id ne vobis diutius faciuudum sit, atque ut in perpetua pace esse possitis, providebo. 如此,你们以后就再也不用这样了,你们将能享受永久的平安,我会为你们做好防备的。
© 版权声明:
本译作版权属于译者罗逍然,并受法律保护。除非作品正文中另有声明,没有作者本人的书面许可任何人不得转载或使用整体或任何部分的内容。
1人
最后更新 2011-08-20 23:12:33