西塞罗-反喀提林演讲-第四篇-中译原文对照 (试发表)

非文学 译作
The Great Cicero's Statue in Rome.
The Great Cicero's Statue in Rome.
第四次演讲 [1] Video, patres conscripti, in me omnium vestrum ora atque oculos esse conversos, video vos non solum de vestro ac rei publicae, verum etiam, si id depulsum sit, de meo periculo esse sollicitos. 参议员们,我看到你们所有人的面孔和眼光都转向我了,我看到你们不仅忧虑你们自己和共和国遇到的危险,而如果这危险被解除了,你们还担心我遇到的危险。 Est mihi iucunda in malis et grata in dolore vestra erga me voluntas, sed eam, per deos inmortales, deponite atque obliti salutis meae de vobis ac de vestris liberis cogitate. 你们的好意让处于困境中的我欣然,让处于悲伤中的我感到快乐,但是以永生的众神的名义,请把它放在一边并忘记我的安全吧,想想你们自己和你们的孩子吧。 Mihi si haec condicio consulatus data est, ut omnis acerbitates, omnis dolores cruciatusque perferrem, feram non solum fortiter, verum etiam libenter, dummodo meis laboribus vobis populoque Romano dignitas salusque pariatur. 如果在这种情况在我执政时出现的话,那么我会承担所有的苦楚、所有的伤悲和折磨,既然我的辛劳为你们和罗马人民赢得了尊严和安全,那么我不仅会勇敢地、甚至会欣然地承受这一切。 [2] Ego sum ille consul, patres conscripti, cui non forum, in quo omnis aequitas continetur, non campus consularibus auspiciis consecratus, non curia, summum auxilium omnium gentium, non domus, commune perfugium, non lectus ad quietem datus, non denique haec sedes honoris [sella curulis] umquam vacua mortis periculo atque insidiis fuit. 对于我这个执政官来说,参议员们,包含一切正义的广场、被执政官们尊为圣的战神广场、作为所有民族最强后援的元老院以及家——每个人的避风港,还有床铺都不能带给我安宁,就连这荣耀的交椅(象牙坐凳)也不是解除了死亡的威胁和阴谋的。 Ego multa tacui, multa pertuli, multa concessi, multa meo quodam dolore in vestro timore sanavi. 我已经对很多事保持沉默了、表示容忍了、给予妥协了,我承受着痛苦在你们的忧惧中解决了很多事。 Nunc si hunc exitum consulatus mei di inmortales esse voluerunt, ut vos populumque Romanum ex caede miserrima, coniuges liberosque vestros virginesque Vestales ex acerbissima vexatione, templa atque delubra, hanc pulcherrimam patriam omnium nostrum ex foedissima flamma, totam Italiam ex bello et vastitate eriperem, quaecumque mihi uni proponetur fortuna, subeatur. 如果永生的众神希望在我的任期结束时将你们和罗马人民从最悲惨的屠杀中、你们的妻儿和护火贞女从最骇人听闻的暴行中、将神庙和圣坛、我们所有人最美丽的祖国从恐怖的烈火中、将整个意大利从战争与毁灭中解救出来,那么无论降临到我头上的是何样的命运,都要被容忍。 Etenim, si P. Lentulus suum nomen inductus a vatibus fatale ad perniciem rei publicae fore putavit, cur ego non laeter meum consulatum ad salutem populi Romani prope fatalem extitisse? 如果P. Lentulus受预言者的诱导,相信他的名字注定将和共和国的毁灭联系在一起的话,那么我为什么不因为我的名字注定和罗马人民的安全紧密联系起来而兴高采烈呢? [3] Quare, patres conscripti, consulite vobis, prospicite patriae, conservate vos, coniuges, liberos fortunasque vestras, populi Romani nomen salutemque defendite; mihi parcere ac de me cogitare desinite. 所以,参议员们,要考虑你们自己,为共和国着想,保卫好你们自己、你们的妻儿和财产,守护罗马人的名字和安全,不要再为我担忧了。 Nam primum debeo sperare omnis deos, qui huic urbi praesident, pro eo mihi, ac mereor, relaturos esse gratiam; deinde, si quid obtigerit, aequo animo paratoque moriar. Nam neque turpis mors forti viro potest accidere neque immatura consulari nec misera sapienti. 因为,首先我应该希望所有守卫这座城市的神明会感谢我,这也是我应得的,其次,如果我真的出了什么事,我会早有准备、带着平和的心死去。因为对于一个勇敢的人来说,死亡不会是可耻的,对于一个执政官来说,死亡也不是毫无准备的,而对于一个智者,死亡也并不悲哀。 Nec tamen ego sum ille ferreus, qui fratris carissimi atque amantissimi praesentis maerore non movear horumque omnium lacrumis, a quibus me circumsessum videtis. Neque meam mentem non domum saepe revocat exanimata uxor et abiecta metu filia et parvulus filius quem mihi videtur amplecti res publica tamquam obsidem consulatus mei, neque ille, qui expectans huius exitum diei stat in conspectu meo, gener. 然而,我并不那么铁石心肠,以至于不被我最珍贵、最亲爱的兄弟——他就在这里——的悲伤,和所有这些你们看到簇拥着我的人的眼泪所触动。也不是我那害怕的妻子、吓坏了的女儿和共和国怀抱中的幼子——在我看来像是对我执政的保证、还有直等到那天结束时,现在站在我视野中的养子没有经常唤起我回家的愿望。 Moveo his rebus omnibus, sed in eam partem, uti salvi sint vobiscum omnes, etiamsi me vis aliqua oppresserit, potius, quam et illi et nos una rei publicae peste pereamus. 我被这一切所触动,但是在这种情况下,他们会和你们一起被保全,即使我被某种力量击倒,也不会使他们和我们还有共和国一起毁灭。 [4] Quare, patres conscripti, incumbite ad salutem rei publicae, circumspicite omnes procellas, quae inpendent, nisi providetis. 所以,参议员们,要致力于守护共和国的安全,要观照所有的风暴,如果你们不提防的话,这风暴将是迫在眉睫的。 Non Ti. Gracchus, quod iterum tribunus plebis fieri voluit, non C. Gracchus, quod agrarios concitare conatus est, non L. Saturninus, quod C. Memmium occidit, in discrimen aliquod atque in vestrae severitatis iudicium adducitur: tenentur ii, qui ad urbis incendium, ad vestram omnium caedem, ad Catilinam accipiendum Romae restiterunt, tenentur litterae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio; sollicitantur Allobroges, servitia excitantur, Catilina accersitur; id est initum consilium, ut interfectis omnibus nemo ne ad deplorandum quidem populi Romani nomen atque ad lamentandam tanti imperii calamitatem relinquatur. 不是想再次被立为护民官的Ti. Gracchus,不是竭力煽动农场主的C. Gracchus,不是因为谋杀C. Memmius而被带到你们严厉的审判中、陷入危急的L. Saturninus。这些留在罗马图谋烧毁城市、屠杀你们所有人、迎接Catilina的人正在监中,那些信件、封印、笔迹以及他们每一个人的供词都被掌握,串通Allobroges人、煽动奴隶、呼应Catilina,这些计策都开始实施了,要杀死每一个人,这样就没有人幸存来悲恸罗马人民之名、哀悼如此伟大的政权的陷落了。 [5] Haec omnia indices detulerunt, rei confessi sunt, vos multis iam iudiciis iudicavistis, primum quod mihi gratias egistis singularibus verbis et mea virtute atque diligentia perditorum hominum coniurationem patefactam esse decrevistis, deinde quod P. Lentulum se abdicare praetura coegistis, tum quod eum et ceteros, de quibus iudicastis, in custodiam dandos censuistis, maximeque quod meo nomine supplicationem decrevistis, qui honos togato habitus ante me est nemini; postremo hesterno die praemia legatis Allobrogum Titoque Volturcio dedistis amplissima. Quae sunt omnia eiusmodi, ut ii, qui in custodiam nominatim dati sunt, sine ulla dubitatione a vobis damnati esse videantur. 证人已经说出了一切,被告供认不讳,你们也通过了许多决议:首先,你们决定用史无前例的措辞表达了对我的感谢,因为通过我的美德和警惕堕落之人的奸计被曝光;其次,因为你们强令P. Lentulus放弃自己的执法官职位,而且因为你们决定把他和其余的人下监,以及主要因为你们决定以我的名义举办献祭,在我之前从来没有公民得到这样的荣誉。最后,昨天你们给予了Allobroges的大使们和Titus Bolturcius非常丰厚的奖赏。这一切事情显示出这些名义上被下监的人已经被你们毫不犹豫地判罚了。 [6] Sed ego institui referre ad vos, patres conscripti, tamquam integrum, et de facto quid iudicetis, et de poena quid censeatis. Illa praedicam, quae sunt consulis. 但是我决意将这些事情就像一个新的问题一样像你们再次提出,参议员们,无论是有关你们已经裁定了的事实,还是你们量定的刑罚。我将称职地陈述一个执政官应该说的话。 Ego magnum in re publica versari furorem et nova quaedam misceri et concitari mala iam pridem videbam, sed hanc tantam, tam exitiosam haberi coniurationem a civibus numquam putavi. 我曾见过存在于这共和国内的众多暴行,以及很多新近兴起并卷入的罪恶,但是我从没想到会有公民策划的这样大规模、这样骇人听闻的叛乱。 Nunc quicquid est, quocumque vestrae mentes inclinant atque sententiae, statuendum vobis ante noctem est. 现在无论你们的想法和意见是何种倾向,都必须要在今夜之前作出决定。 Quantum facinus ad vos delatum sit, videtis. Huic si paucos putatis adfines esse, vehementer erratis. 你们已经看到了被报告给你们的多么巨大的罪恶。如果你们认为这只和少数几个人有联系,那你们就大错特错了。 Latius opinione disseminatum est hoc malum; manavit non solum per Italiam, verum etiam transcendit Alpes et obscure serpens multas iam provincias occupavit. 这罪恶影响的范围远远超出预想,它不仅遍及了意大利,甚至还越过了阿尔卑斯山,它悄声前行已经掌握了许多行省。 Id opprimi sustentando aut prolatando nullo pacto potest; quacumque ratione placet, celeriter vobis vindicandum est. 它不可能通过任何协议的忍耐和拖延被摧毁,无论选择何样的方式,你们一定要惩治迅速。 [7] Video duas adhuc esse sententias, unam D. Silani, qui censet eos, qui haec delere conati sunt, morte esse multandos, alteram C. Caesaris, qui mortis poenam removet, ceterorum suppliciorum omnis acerbitates amplectitur. Uterque et pro sua dignitate et pro rerum magnitudine in summa severitate versatur. 目前为止我看到两种意见,第一种是D. Silanus的,他认为这些企图毁灭这一切的人,应该被处以死刑,另一种意见是C. Caesar的,他倾向于不采取死刑而是抱着使用其他一切严厉刑罚的态度。两种意见都是最为严厉的,建立在他们的勤恳和大局观之上。 Alter eos, qui nos omnis [, qui populum Romanum] vita privare conati sunt, qui delere imperium, qui populi Romani nomen extinguere, punctum temporis frui vita et hoc communi spiritu non putat oportere atque hoc genus poenae saepe in inprobos civis in hac re publica esse usurpatum recordatur. 其一者认为,那些企图夺取我们所有人[罗马人民]的生命,企图毁灭这个国家,泯灭罗马人民之名的人不应该再享受生活与这所有人共同呼吸的空气了,而且还想起这种刑罚在这个共和国内经常被用于处置那些不称职的公民。 Alter intellegit mortem ab dis inmortalibus non esse supplicii causa constitutam, sed aut necessitatem naturae aut laborum ac miseriarum quietem esse. Itaque eam sapientes numquam inviti, fortes saepe etiam libenter oppetiverunt. Vincula vero, et ea sempiterna, certe ad singularem poenam nefarii sceleris inventa sunt. Municipiis dispertiri iubet. Habere videtur ista res iniquitatem, si imperare velis, difficultatem, si rogare. Decernatur tamen, si placet. 另一者则认为死亡不是由永生的众神为着惩罚的缘故而创造的,而是为了自然的必然性并为了劳苦与悲痛的解脱。所以有智慧的人从不会感到不情愿,勇敢的人甚至常常情愿死去。然而关押和终身监禁恰恰就是为了惩治堕落的罪恶而创立的。他令我们驱散这些人离开罗马及其所属地区。如果你们想如是下令的话会显得不正义,如是要求的话会显得很困难。然而如果你们满意的话,那就这么通过吧。 [8] Ego enim suscipiam et, ut spero, reperiam, qui id, quod salutis omnium causa statueritis, non putent esse suae dignitatis recusare. 我会解决的,而且就像我希望的一样,我会找到为了自己的高贵而不拒绝你们为着所有人的安全而通过的决议的人。 Adiungit gravem poenam municipiis, si quis eorum vincula ruperit; horribiles custodias circumdat et dignas scelere hominum perditorum; sancit, ne quis eorum poenam, quos condemnat, aut per senatum aut per populum levare possit; eripit etiam spem, quae sola homines in miseriis consolari solet. 如果有人挣脱了锁链,他会把严厉的处罚加于市政人员上,他用最让人闻风丧胆的卫兵看守这些罪人,批准一切措施使堕落的人罪有应得,如是,没有人能减轻他执行的,由元老院和人民通过了的刑罚,他甚至剥夺了人在悲伤中往往是唯一慰藉的希望。 Bona praeterea publicari iubet, vitam solam relinquit nefariis hominibus; quam si eripuisset, multos una dolores animi atque corporis et omnis scelerum poenas ademisset. 此外,他还下令将他们的财产充公,只给这些邪恶之人留下生命,如果他夺走了,他是用瞬间的痛苦将他们从心灵与肉体的双重罪罚中解脱出来。 Itaque ut aliqua in vita formido inprobis esset posita apud inferos eiusmodi quaedam illi antiqui supplicia impiis constituta esse voluerunt, quod videlicet intellegebant his remotis non esse mortem ipsam pertimescendam. 这样,某种恐惧会出现在恶人们的生命中,其中那些老的相信在下面会有某种形式的恶报,因为他们显然明白如果没有恶报的话,死本身就不可怕了。 [9] Nunc, patres conscripti, ego mea video quid intersit. Si eritis secuti sententiam C. Caesaris, quoniam hanc is in re publica viam, quae popularis habetur, secutus est, fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore huiusce sententiae mihi populares impetus pertimescendi; sin illam alteram, nescio an amplius mihi negotii contrahatur. Sed tamen meorum periculorum rationes utilitas rei publicae vincat. 现在,参议员们,我看到我感兴趣的东西了。如果你们接受C. Caesar的建议——他在共和国中遵循这一拥有多数人支持的路线——,那么既然他是这一建议的提出者和拥护者,很可能我对公众的进攻的恐惧就会少一些,而如果你们接受另一建议,我不知道会不会有更多麻烦集中到我身上。但还是要让共和国的利益在对我的危险的考虑之上。 Habemus enim a Caesare, sicut ipsius dignitas et maiorum eius amplitudo postulabat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem publicam voluntatis. Intellectum est, quid interesset inter levitatem contionatorum et animum vere popularem saluti populi consulentem. 我们已经获得了凯撒的提议——正如他的地位和他祖先的美德所要求的,就像他对共和国永远的热爱做的保证。我们了解到公众演讲家的肤浅与真心为人民安全着想的人之间有着什么样的差距啊。 [10] Video de istis, qui se populares haberi volunt, abesse non neminem, ne de capite videlicet civium Romanorum sententiam ferat. 我看到那些希望自己拥有权威的人中间,有一个人不在,显然他就无法为罗马公民们的性命表达意见。 Is et nudius tertius in custodiam cives Romanos dedit et supplicationem mihi decrevit et indices hesterno die maximis praemiis adfecit. 他在三天前给罗马公民以防备,决议为我举办献祭还在昨天以最大的奖赏颁给证人们。 Iam hoc nemini dubium est qui reo custodiam, quaesitori gratulationem, indici praemium decrerit, quid de tota re et causa iudicarit. 他表决监禁被告、感谢发现阴谋的人、奖赏告发者,对于整件事情和原委的判断无可争议。 At vero C. Caesar intellegit legem Semproniam esse de civibus Romanis constitutam; qui autem rei publicae sit hostis, eum civem esse nullo modo posse; denique ipsum latorem Semproniae legis iniussu populi poenas rei publicae dependisse. 但C. Caesar认为Sempronian法案是为罗马公民而通过的,然而为共和国之敌的人是不能算作公民的,而且提出Sempronian法案的人自己却因人民的意志遭受了共和国的刑罚。 Idem ipsum Lentulum, largitorem et prodigum, non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam appellari posse popularem. 他自己也不认为行贿者与挥霍者Lentulus,在如此无情地如此地计划屠杀罗马人民和毁灭这座城市之后,不能被称为人民的朋友。 Itaque homo mitissimus atque lenissimus non dubitat P. Lentulum aeternis tenebris vinculisque mandare et sancit in posterum, ne quis huius supplicio levando se iactare et in pernicie populi Romani posthac popularis esse possit. 所以这个最温和最善良的人毫不犹豫地将P. Lentulus交予永恒的监禁与镣铐并为今后制定法令,这样就没有人能美化自己的罪罚来吹嘘自己,也没有人能于此之后在尝试屠杀罗马人民的背景中变得具有权威。 Adiungit etiam publicationem bonorum, ut omnis animi cruciatus et corporis etiam egestas ac mendicitas consequatur. 他还提出了将他们的财产充公,这样,匮乏和乞讨对他们所有人心灵和身体的折磨都将加剧。 [11] Quamobrem, sive hoc statueritis, dederitis mihi comitem ad contionem populo carum atque iucundum, sive Silani sententiam sequi malueritis, facile me atque vos a crudelitatis vituperatione populo Romano purgabo atque obtinebo eam multo leniorem fuisse. 为此,你们或是决定在集会中给我一个被人民珍视并喜爱的同伴,或者,如果你们更愿意接受Silanus的提议,你们也能轻易地使我和你们自己从残忍的恶名中解脱出来,我会争取劝罗马人民说这已经很轻了。 Quamquam, patres conscripti, quae potest esse in tanti sceleris inmanitate punienda crudelitas? Ego enim de meo sensu iudico. 但是,参议员们啊,惩罚这样巨大规模的穷凶极恶的行为,还有什么才是残忍的?我是根据自己的感觉判断的。 Nam ita mihi salva re publica vobiscum perfrui liceat, ut ego, quod in hac causa vehementior sum, non atrocitate animi moveor (quis enim est me mitior?), sed singulari quadam humanitate et misericordia. 这样我将得以同你们一起享受在安宁的共和国中的生活,这样我,因为这个原因,我变得有些激烈,但却不会被残忍的天性动摇(谁还比我更仁慈?),而更会被人性的和怜悯的本质所说服。 Videor enim mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem, cerno animo sepulta in patria miseros atque insepultos acervos civium, versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi et furor in vestra caede bacchantis. 我似乎看到这座城市——全世界的光明、各族的堡垒——霎时间毁于一场烈火,我的心灵看到在被毁的祖国里的一大群悲哀的幸存之人,Cethegus的目光扫过我的眼睛,他的疯狂的欲望在你们的屠杀之中得到满足。 [12] Cum vero mihi proposui regnantem Lentulum, sicut ipse se ex fatis sperasse confessus est, purpuratum esse huic Glabinium, cum exercitu venisse Catilinam, tum lamentationem matrum familias, tum fugam virginum atque puerorum ac vexationem virginum Vestalium perhorresco et, quia mihi vellementer haec videntur misera atque miseranda, idcirco in eos, qui ea perlicere voluerunt, me severum vehementemque praebeo. 然而当我来到夺权了的Lentulus面前时,就像他供认他所希望的预言中的命运一样,这个Glabinius出现在紫色外袍中,Catilina带着军队到来了,然后我因悲恸家庭中的母亲们而颤抖,还有童男童女们的出逃和护火贞女的被侮,因为这些对于我来说是最为悲哀最为可怜的,所以我对想将这些事实现的人显得态度严厉而激烈。 Etenim quaero, si quis pater familias liberis suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa domo supplicium de servo non quam acerbissumum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an inhumanissimus et crudelissimus esse videatur? 我进一步问,如果真有一个家庭中的父亲的亲生孩子被奴隶残杀、妻子被杀死、房舍被烧毁,而不将这个奴隶置于最为残酷的刑罚之中,他显得会是仁慈、宽大的还是最惨无人道、残酷无情的? Mihi vero inportunus ac ferreus, qui non dolore et cruciatu nocentis suum dolorem cruciatumque lenierit. 对于我来说,不用罪人的痛苦和折磨减轻自己的悲伤与煎熬的人是违背人性、铁石心肠的。 Sic nos in his hominibus, qui nos, qui coniuges, qui liberos nostros trucidare voluerunt, qui singulas unius cuiusque nostrum domos et hoc universum rei publicae domicilium delere conati sunt, qui id egerunt, ut gentem Allobrogum in vestigiis huius urbis atque in cinere deflagrati imperii collocarent, si vehementissimi fuerimus, misericordes habebimur; sin remissiores esse voluerimus, summae nobis crudelitatis in patriae civiumque pernicie fama subeunda est. 所以我们对这些想屠杀我们、我们的妻子、儿女的人,企图摧毁我们每个人的房舍与这个全共和国的家园的人,计划把Allobroges人的国家建在这座城市的遗址和这个国家焚毁后的灰烬上的人,如果我们极度严厉,我们将被认为是仁慈的。但如果我们希望更加仁慈一点,那我们就要在祖国和人民中间忍受最残忍的名声。 [13] Nisi vero cuipiam L. Caesar, vir fortissimus et amantissimus rei publicae, crudelior nudius tertius visus est, cum sororis suae, feminae lectissimae, virum praesentem et audientem vita privandum esse dixit, cum avum suum iussu consulis interfectum filiumque eius inpuberem legatum a patre missum in carcere necatum esse dixit. Quorum quod simile factum, quod initum delendae rei publicae consilium? 除非有人认为最勇敢、在共和国最受人爱戴的L. Caesar三天前显得非常残酷,当他在他姐姐——一个出类拔萃的女人——的丈夫面前说应该夺取他的生命时,当他说他的祖父被执政官下令处死而留下被父亲派作使节还未成年的儿子在监狱里被杀死。他们又做了什么和这相像的事,卷入了什么毁灭共和国的阴谋? Largitionis voluntas tum in re publica versata est et partium quaedam contentio. Atque illo tempore huius avus Lentuli, vir clarissimus, armatus Gracchum est persecutus. 那时在共和国里,极大的腐化和党派间的争斗生了根。而那时,这个Lentulus的祖父,一个最杰出的人,戴上甲胄追击Gracchus。 Ille etiam grave tum vulnus accepit, ne quid de summa dignitate re publica deminueretur; hic ad evertenda rei publicae fundamenta Gallos accersit, servitia concitat, Catilinam vocat, adtribuit nos trucidandos Cethego et ceteros civis interficiendos Gabinio, urbem inflammandam Cassio, totam Italiam vastandam piendamque Catilinae. 他当时甚至受了严重的伤,这样共和国的最高尊严就不会被削减,而这个人纠集了Gallic人想毁掉共和国的根基,他煽动奴隶、召来Catilina,把我们交给Cethegus屠戮,剩下的公民交给Gabinius杀害,城市交给Cassius烧毁,整个意大利则由Catilina蹂躏与劫掠。 Vereamini censeo, ne in hoc scelere tam immani ac nefando nimis aliquid severe statuisse videamini; multo magis est verendum, ne remissione poenas crudeles in patriam quam ne severitate animadversionis nimis vehementes in acerbissimos hostis fuisse videamur. 我想你们担心是怕显得对这个如此骇人听闻、十恶不赦的罪行的处罚太过残忍,我们应该更害怕从轻量刑是对祖国的残忍而不是严厉地惩罚最恶毒的敌人显得太严厉。 [14] Sed ea, quae exaudio, patres conscripti, dissimulare non possum. Iaciuntur enim voces, quae perveniunt ad auris meas eorum, qui vereri videntur, ut habeam satis praesidii ad ea, quae vos statueritis hodierno die, transigunda. 但是那些我听到的事,参议员们,我不能不过问。有留言传到了我的耳中,似乎有人担心,我没有足够的卫兵在今天执行你们的决议。 Omnia et provisa et parata et constituta sunt, patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia, tum etiam multo maiore populi Romani ad summum imperium retinendum et ad communes fortunas conservandas voluntate. 所有的事情都设置、准备、安排好了,参议员们,不仅是通过我最大的关注和警惕,更是通过罗马人民保卫那至为重大的国家与守护全民利益的更大的决心。 Omnes adsunt omnium ordinum homines, omnium generum, omnium denique aetatum; plenum est forum, plena templa circum forum, pleni omnes aditus huius templi ac loci. 来自各阶层、各家各户、甚至各个年龄的人都来了,广场站满了人,广场周围的神庙站满了人,所有到这神庙和这个地方的通道也都站满了人。 Causa est enim post urbem conditam haec inventa sola, in qua omnes sentirent unum atque idem praeter eos, qui cum sibi viderent esse pereundum, cum omnibus potius quam soli perire voluerunt. 这是城市建立以来万众一心的唯一理由,除了那些当看到自己就要灭亡时想要所有人给他们陪葬而不是独自死去的人。 [15] Hosce ego homines excipio et secerno libenter; neque in inproborum civium, sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto. 我将这些人排除在外而且很乐意地将他们区分出来,我觉得他们不应该属于不称职的公民,而应该属于极端恶毒的敌人之列。 Ceteri vero, di inmortales! qua frequentia, quo studio, qua virtute ad communem salutem dignitatemque consentiunt! Quid ego hic equites Romanos commemorem? 但是对于其余的人,永生的众神啊!认同公众安全和尊严的人数量多么大,多么热忱,有着怎样的美德啊!我何必在这里还要提到罗马骑士呢? qui vobis ita summam ordinis consiliique concedunt, ut vobiscum de amore rei publicae certent; quos ex multorum annorum dissensione huius ordinis ad societatem concordiamque revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec causa coniungit. 他们服从最高的权利与决议,带着热爱与你们一起为共和国战斗,他们在多年的分歧之后在今天为着这个原因与你们与你们重新团结起来,达成一致、联为同盟。 Quam si coniunctionem in consulatu confirmatam meo perpetuam in re publica tenuerimus, confirmo vobis nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse venturum. 如果在共和国里,我们永远保持住在我的任期中形成的这个同盟,我向你们保证,从今以后没有任何城中国内的恶势力会触及共和国的任何一个部分。 Pari studio defendundae rei publicae convenisse video tribunos aerarios, fortissimos viros; scribas item universos, quos cum casu hic dies ad aerarium frequentasset, video ab expectatione sortis ad salutem communem esse conversos. 我看到那最勇敢的国库看守者带着和防卫祖国一样的热忱到来了,还有所有的公务员,他们在这一天群集到国库,我看到他们的注意力从公款转到了公众的安全上。 [16] Omnis ingenuorum adest multitudo, etiam tenuissimorum. Quis est enim, cui non haec templa, aspectus urbis, possessio libertatis, lux denique haec ipsa et [hoc] commune patriae solum cum sit carum, tum vero dulce atque iucundum? 所有的自由民众都在场,甚至最贫穷的。对谁来说这神庙、这城市的样子、对自由的拥有,直至这光和这所有人的祖国的土地不是珍贵的,不是甜美和令人愉悦的? Operae pretium est, patres conscripti, libertinorum hominum studia cognoscere, qui sua virtute fortunam huius civitatis consecuti vere hanc suam esse patriam iudicant, quam quidam hic nati, et summo nati loco, non patriam suam, sed urbem hostium esse iudicaverunt. 去了解自由人的渴望,参议员们,是值得的,他们通过自己的美德赢得了公民的权利,把共和国看作是自己的祖国,而那些在这里出生于贵族的人却不把这座城市当作是自己的故乡,而是看作仇敌。 Sed quid ego hosce homines ordinesque commemoro, quos privatae fortunae, quos communis res publica, quos denique libertas, ea quae dulcissima est, ad salutem patriae defendendam excitavit? 我为什么提到这种人,各自的财富、共同的共和国,直至那最甜蜜的自由唤醒他们来保护祖国的安全。 Servus est nemo, qui modo tolerabili condicione sit servitutis, qui non audaciam civium perhorrescat, qui non haec stare cupiat, qui non [tantum], quantum audet et quantum potest, conferat ad communem salutem, voluntatis. 没有一个奴隶,将将在可以忍受的奴役条件下而且不受到公民的恶行的惊扰,不希望忍耐、不为了公众的安全而尽力、放胆做出贡献。 [17] Quare si quem vestrum forte commovet hoc, quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi, qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint. 所以,如果听说Lentulus手下有个皮条客在商店间跑来跑去,想靠贿赂动摇某些贫乏愚昧的心灵,这会影响你们中某个人的话,那这种事就已经开始并进行了,但是没有找到这样命运如此多舛或意志如此堕落以至于不渴望一个工作和每日收入的人、不渴望一个座椅、房舍、和他们的床铺的人、简言之不渴望这安适生活保持安全的人。 Multo vero maxima pars eorum, qui in tabernis sunt, immo vero (id enim potius est dicendum) genus hoc universum amantissimum est otii. Etenim omne instrumentum, omnis opera atque quaestus sequentia frequentia civium sustentatur, alitur otio; quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid tandem incensis futurum fuit? 那些在商店中的绝大多数人,(更准确地说是)所有人是最喜爱安适的。他们的所有储备、所有工作和生计是靠着民众而存、靠着安适而发展的,如果他们的生计由于商店的关张而断,当他们被烧死的时候会发生什么啊? [18] Quae cum ita sint, patres conscripti, vobis populi Romani praesidia non desunt; vos ne populo Romano deesse videamini, providete. 照这种情况,参议员们,罗马人民的警备就不需要你们了,准备好防止你们对罗马人民的需要吧。 Habetis consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex media morte non ad vitam suam, sed ad salutem vestram reservatum. 你们拥有一个执政官,从许多危难与阴谋甚至死亡本身中幸存,这不是为了他自己的生命,而是为了你们的安全。 Omnes ordines ad conservandam rem publicam mente, voluntate, studio, virtute, voce consentiunt. 所有的阶层为了保卫共和国,在思想、意志、愿望、德行和声音上达成了一致。 Obsessa facibus et telis impiae coniurationis vobis supplex manus tendit patria communis, vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum templa atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat. 你们共同的故乡被邪恶阴谋的火把、触手、武器攻击了,她正伸出手向你们求救,她把自己、所有公民的生命、城堡和主神殿、家神的祭坛、那永不熄灭的女灶神之火、众神的神殿和圣坛、城墙和这座城市的房舍都托付给你们。 Praeterea de vestra vita, de coniugum vestrarum atque liberorum anima, de fortunis omuium, de sedibus, de focis vestris hodierno die vobis iudicandum est. 此外你们今天还要为自己的安全、你们妻儿的性命、你们所有的财产、房舍和灶台作出决定。 [19] Habetis ducem memorem vestri, oblitum sui, quae non semper facultas datur, habetis omnis ordines, omnis homines, universum populum Romanum, id quod in civili causa hodierno die primum videmus, unum atque idem sentientem. 你们的领袖记挂着你们,不顾虑自己,这样的机会并不经常出现,你们各阶层的所有罗马人都聚集在这里——我们今天首次看到大家由于公众原因齐聚一起——,万众一心。 Cogitate, quantis laboribus fundatum imperium, quanta virtute stabilitam libertatem, quanta deorum benignitate auctas exaggeratasque fortunas una nox paene delerit. 想想吧,这个政权的建立花费了多大的辛劳,自由的巩固是靠着多么崇高的美德,财富的增加和积累依赖众神多大的慈悲,而这一切险些在一夜之间付诸东流。 Id ne umquam posthac non modo [non] confici, sed ne cogitari quidem possit a civibus, hodierno die providendum est. 你们要在今天就做好准备,这样公民们从今以不但无法再做这种事,甚至都不能再考虑。 Atque haec, non ut vos, qui mihi studio paene praecurritis, excitarem, locutus sum, sed ut mea vox, quae debet esse in re publica princeps, officio functa consulari videretur. 我这样说,不是要干扰你们——你们几乎超出了我的希望,而是为了让我的应该为共和国代言的声音在任期内显得履行了职责。 [20] Nunc, antequam ad sententiam redeo, de me pauca dicam. Ego, quanta manus est coniuratorum, quam videtis esse permagnam, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video; sed eam esse iudico turpem et infirmam et [contemptam et] abiectam. 现在,在回到决议的正题之前,我要简短地说几句关于我自己的话。你们看到敌人的巨大团体有多少人,我也看到我给自己就招来了这么多敌人。但我认为他们是悲惨、软弱、[渺小]、卑贱的。 Quodsi aliquando alicuius furore et scelere concitata manus ista plus valuerit quam vestra ac rei publicae dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres conscripti, paenitebit. 但是如果什么时候某个人的狂妄罪恶振兴了这个团体的势力,使之变得比你们和共和国的权威还要强大的话,对于我的行动和计划,参议员们,我永远不会感到后悔的。 Etenim mors, quam illi [mihi] fortasse minitantur, omnibus est parata; vitae tantam laudem, quanta vos me vestris decretis honestastis, nemo est adsecutus. Ceteris enim bene gesta, mihi uni conservata re publica gratulationem decrevistis. 确实,他们可能用死亡来恐吓我,也为所有人都准备好了,没有人曾经像你们格外表彰我一样赢取生命的荣光。你们也曾经决定嘉奖其他人,但独有嘉奖我是因为拯救了共和国。 [21] Sit Scipio clarus ille, cuius consilio atque virtute Hannibal in Africam redire atque [ex] Italia decedere coactus est, ornetur alter eximia laude Africanus, qui duas urbes huic imperio infestissimas, Carthaginem Numantiamque, delevit, habeatur vir egregius Paulus ille, cuius currum rex potentissimus quondam et nobilissimus Perses honestavit, sit aeterna gloria Marius, qui bis Italiam obsidione et metu servitutis liberavit, anteponatur omnibus Pompeius, cuius res gestae atque virtutes isdem quibus solis cursus regionibus ac terminis continentur; erit profecto inter horum laudes aliquid loci nostrae gloriae, nisi forte maius est patefacere nobis provincias, quo exire possimus, quam curare, ut etiam illi, qui absunt, habeant, quo victores revertantur. 让Scipio被认为是杰出的吧,是他的计策和勇猛让Hannibal撤出意大利退回非洲;再让Africanus得到褒奖吧,他摧毁了迦太基和Numantia两座对这个国家最为敌意的;让Paulus被称为优秀的人吧,他的凯旋马车曾经由最强大最明智的波斯君主装饰;让Marius得到永世的荣誉吧,他两次将意大利从围困和奴役的恐惧当中解救出来;让Pompeius的地位超过他们所有人吧,他的功业和德行的影响就和太阳照耀的地区和范围一样,而我们的荣誉毫无疑问会在他们的赞扬中间有一席之地。 [22] Quamquam est uno loco condicio melior externae victoriae quam domesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt aut recepti [in amicitiam] beneficio se obligatos putant; qui autem ex numero civium dementia aliqua depravati hostes patriae semel esse coeperunt, eos cum a pernicie rei publicae reppuleris, nec vi coercere nec beneficio placare possis. 尽管在一种情况下对外征战的胜利比国内的胜利更好,因为外敌或是被打垮沦为奴隶或是被善意收留都会认为这些是自己的义务,但是被入到进入歧途的公民一旦开始成为祖国的敌人,那么在你们击败了他们伤害共和国的企图之后,既不能用武力管制他们,也无法用仁慈感化他们。 Quare mihi cum perditis civibus aeternum bellum susceptum esse video. Id ego vestro bonorumque omnium auxilio memoriaque tantorum periculorum, quae non modo in hoc populo, qui servatus est, sed in omnium gentium sermonibus ac mentibus semper haerebit, a me atque a meis facile propulsari posse confido. 这样,我看到我已经接管了对抗邪恶公民的永恒战争。通过你们和所有好人的援助、通过对这样大的灾难的反思,不仅在这些被拯救的民众当中,而且还在所有民族的谈论和思想中扎根,我有信心这会轻易地被挡住不影响我和我的家人。 Neque ulla profecto tanta vis reperietur, quae coniunctionem vestram equitumque Romanorum et tantam conspirationem bonorum omnium confringere et labefactare possit. 也必然不会有任何力量被利用来动摇并打破你们与罗马骑士的结盟和所有好人的联合。 [23] Quae cum ita sint, pro imperio, pro exercitu, pro provincia, quam neglexi, pro triumpho ceterisque laudis insignibus, quae sunt a me propter urbis vestraeque salutis custodiam repudiata, pro clientelis hospitiisque provincialibus, quae tamen urbanis opibus non minore labore tueor quam comparo, pro his igitur omnibus rebus, pro meis in vos singularibus studiis proque hac, quam perspicitis, ad conservandam rem publicam diligentia nihil a vobis nisi huius temporis totiusque mei consulatus memoriam postulo; quae dum erit in vestris fixa mentibus, tutissimo me muro saeptum esse arbitrabor. 事以至此,除去命令、除去军队、除去行省这些我没有提到的,还有我为了你们和城市的安全而拒绝接受的剩下的那些荣誉徽章,还有我对行省的赞助和优待——通过我对城市的影响力,我为他们付出的辛勤不少于我对他们的索取,这一切都是对我为你们的利益的突出考虑的回报,也是对如你们所见的我保卫共和国的勤恳的回报——,我只求你们记住我执政的这段时间,我认为,只要这段时间让你们记忆犹新,我就会有最坚实的护墙。 Quodsi meam spem vis inproborum fefellerit atque superaverit, commendo vobis parvum meum filium, cui profecto satis erit praesidii non solum ad salutem, verum etiam ad dignitatem, si eius, qui haec omnia suo solius periculo conservarit, illum filium esse memineritis. 但如果恶势力击败并打垮了我的这点希望,那么我把我的幼儿托付给你们,他一定会获得足够的保护,不仅是为了他的安全,也是为了他的尊严,因为你们会记得他是那个用他自己的牺牲拯救了这一切的人的儿子。 [24] Quapropter de summa salute vestra populique Romani, de vestris coniugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis atque templis, de totius urbis tectis ac sedibus, de imperio ac libertate, de salute Italiae, de universa re publica decernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habetis eum consulem, qui et parere vestris decretis non dubitet et ea, quae statueritis, quoad vivet, defendere et per se ipsum praestare possit. 所以,为了你们和罗马人民的全体保障,为了你们的妻儿,为了祭坛与炉灶,为了圣地与神庙,为了整座城市的房舍与家园,为了政权与自由,为了意大利的安宁,为了全共和国,明智地、坚定地做出决定吧。你们有一个绝不迟疑地服从你们的执政官,而且只要他活着,就会保护并尽其所能地执行你们的决议。
© 版权声明:
本译作版权属于译者罗逍然,并受法律保护。除非作品正文中另有声明,没有作者本人的书面许可任何人不得转载或使用整体或任何部分的内容。
1人
最后更新 2011-08-21 16:30:38